161) alacriter ac pleni bona spe
162) pro pessimo habent augurio, tamquam anima exspes (exspes: hoffnungslos) ac male conscia occulto quopiam imminentis poenae praesagio (praesagium: Vorahnung) reformidet (mit Akk.) exitum.
163) neque ratione penitus pro se carentes (carere mitvAbl. seperativus)
164) nullo afficiunt supplicio, quod persuasum habeant, nulli hoc in manu esse, ut, quicquid libet, sentiat. Sed nec minis adigunt ullis, animum ut dissimulet suum, nec fucos admittunt et mendacia, quae velut proxima fraudi mirum quam (mirum quam: in erstaunlichem Maße) habent invisa. Verum ne pro sua disputet sententia, prohibent, atque id dumtaxat apud vulgus. Nam alioquin apud sacerdotes gravesque viros seorsum (getrennt, in kleinem Kreis) non sinunt modo, sed hortantur quoque, confisi fore, ut ea tandem vesania rationi cedat.
165) Eliguntur a populo ... Electi a suo collegio consecrantur. Ii rebus divinis praesunt, religiones curant ac morum veluti censores sunt.
166) sed neutri cruentam parti
167) saevientesque in profligatos inhibent
168) nihil … visitur auditurve, quod non quadrare (ein Ebenmaß geben, passen für – ad - , zutreffen) ad cunctas (formas) in commune videatur. Si quod proprium sit cuiusquam sectae sacrum, id intra domesticos quisque parietes curat; publica (publica sacra: öffentliche Kulthandlungen) tali peragunt ordine, qui nulli prorsus (ganz und gar) ex privatis deroget (derogare: wegnehmen, zum Teil aufheben, beschränken).
169) quod deo propitio (nominaler Abl. abs.) in eam rem publicam inciderit, quae sit felicissima, eam religionem sortitus sit, quam speret esse verissimam.
170) ceteros mortales omnes ad eadem instituta vivendi, in eandem de deo opinionem perducat, nisi inscrutabilis eius voluntas etiam sit, quod in hac religionum varietate delectet.
171) quae sibi suo iure possit rei publicae vindicare vocabulum. Siquidem (siquidem - denn, nämlich) alibi de publico loquentes ubique commodo privatum curant; hic, ubi nihil privati est, serio publicum negotium agunt; certe utrobique (‚hier wie dort) merito (aus gutem Grund). Nam alibi quotusquisque est, qui nesciat, nisi quid seorsum (gesondert, ausschließlich) prospiciat sibi, quantumvis (noch so sehr) florente re publica semet tamen fame periturum? Eoque necessitas urget, ut sui potius quam populi, id est aliorum, habendam sibi rationem (rationem habere mit Gen. - Rücksicht nehmen auf) censeat. Contra hic, ubi omnia omnium (Genitivus possessoris) sunt, nemo dubitat (curetur modo, ut plena sint horrea publica) nihil quicquam privati cuiquam defuturum. Neque enim maligna rerum distributio est neque inops neque mendicus ibi quisquam. Et cum nemo quicquam habeat, omnes tamen divites sunt. Nam quid ditius esse potest quam adempta prorsus omni solicitudine (Abl. abs.) laeto ac tranquillo animo vivere, non de suo victu trepidum? … Quid quod (ja sogar) nihilo minus his prospicitur, qui - nunc impotes - olim laboraverunt, quam his, qui nunc laborant. (vgl. Textauswahl)
172) iustitia, aequitas
173) sine eo ne unum quidem annum possit ulla durare res publica.
174) ... Hos ... labor sterilis atque infructuosus in praesenti stimulat et inopis recordatio senectutis occidit; quippe quibus parcior est diurna merces, quam ut eidem possit diei sufficere, tantum abest, ut excrescat et supersit aliquid, quod cotidie queat in senectutis usum reponi. An non haec iniqua est et ingrata res publica, quae generosis, ut vocant, et … otiosis [et] … adulatoribus … tanta munera prodigit? Agricolis contra, carbonariis, mediastinis, aurigis et fabris, sine quibus nulla omnino res publica esset, nihil benigne prospicit. Sed eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis tandem ac morbo graves, omnium rerum indigos … miserrima morte repensat ingratissima. Quid quod ex diurno pauperum demenso divites cotidie aliquid non modo privata fraude, sed publicis etiam legibus abradunt; … quod ante videbatur iniustum: optime de re publica meritis pessimam referre gratiam, hoc isti depravatum etiam fecerunt tum provulgata lege iustitiam. Übersetzung aus Kautsky (‘Vorläufer’): Er wird niedergedrückt durch die Trostlosigkeit seiner Arbeit und gemartert durch die Aussicht auf das Bettlerelend seines Alters. Sein Lohn ist so gering, dass er die Bedürfnisse des Tages nicht deckt, und es ist gar nicht daran zu denken, dass der Mann etwas für seine alten Tage zurücklegt. ... Nachdem man ihn ausgebeutet und ausgepresst hat in der Kraft seiner Jugend, überlässt man ihn seinem Schicksal, wenn Alter, Krankheit und Not ihn gebrochen hat und gibt ihn als Belohnung für seine wichtigen Dienste dem Hungertod preis. (vgl. Textauswahl)
175) publicis legibus
176) rei publicae nomine tituloque
177) provulgata lege
178) Itaque omnes has, quae hodie usquam florent, res publicas animo intuenti ac versanti mihi nihil … occurrit (occurrere, o hier: vor Augen treten, sich zeigen) aliud quam quaedam conspiratio divitum de suis commodis rei publicae nomine tituloque tractantium. Comminiscunturque et excogitant omnes modos atque artes, quibus, quae malis artibus ipsi congesserunt, ea primum ut absque (ohne) perdendi metu retineant, post hoc ut pauperum omnium opera ac labores quam minimo sibi redimant eisque abutantur. Haec machinamenta ubi semel divites publico nomine, hoc est etiam pauperum, decreverunt observari, iam leges fiunt. (vgl. Textauswahl)
179) Tam facile victus parari posset, nisi beata illa pecunia, quae praeclare scilicet inventa est, ut aditus ad victum per eam patesceret, sola nobis ad victum (Gen. Pl.) viam intercluderet. Sentiunt ista, non dubito, etiam divites, nec ignorant, quanto potior esset illa condicio nulla re necessaria carere, quam multis abundare superfluis (superfluus: überflüssig). …Neque mihi quidem dubitare subit (mihi subit - mir fällt ein, ich denke daran), quin vel sui cuiusque commodi ratio vel Christi servatoris auctoritas ... totum orbem facile in huius rei publicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua, omnium princeps parensque pestium, superbia, reluctaretur (reluctari – Widerstand leisten). Haec non suis commodis prosperitatem, sed ex alienis metitur incommodis. Haec ne dea quidem fieri vellet nullis relictis miseris (Abl. abs.), ... quorum miseriis praefulgeat ipsius comparata (comparatus mit Abl. - verglichen mit) felicitas. (vgl. Textauswahl)
180) Extirpatis enim domi cum ceteris vitiis ambitionis et factionum radicibus nihil impendet periculi, ne domestico dissidio laboretur (laborare: bedrängen), quae res una multarum urbium egregie munitas opes pessum dedit (possum dare: zugrunde richten).
181) Haec ubi Raphael recensuit, ... haud pauca mihi succurrebant (succurrere, o: einfallen), quae in eius populi moribus legibusque perquam absurde videbantur instituta, non solum de belli gerendi ratione et rebus divinis ac religione aliisque insuper (dazu noch) eorum institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod maximum totius institutionis fundamentum est: vita scilicet victuque communi sine ullo pecuniae commercio, qua una re funditus evertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor, maiestas: vera, ut publica est opinio, decora atque ornamenta rei publicae.
182) defessum narrando
183) homo eruditissimus simul et rerum humanarum peritissimus
184) Interea quemadmodum (quemadmodum … ita: zwar … aber) haud possum omnibus assentiri, quae dicta sunt, … ita facile confiteor permulta esse in Utopiensium republica, quae in nostris civitatibus optarim verius (eher), quam sperarim.
|