141) hostes atque inimicos invicem sese natos putant (doppelter Akk.).
142) AcI: naturae consortium (die Gemeinschaft) foederis vice (vicis: Wechsel, vice mit Gen.: anstatt) esse et satius valentiusque homines invicem (abwechselnd, gegenseitig, miteinander) benevolentia quam pactis, animo quam verbis connecti.
143) Bellum utpote rem plane (ausdrücklich, völlig) beluinam - nec ulli tamen beluarum formae (hier: Art, Gattung) in tam assiduo atque homini est usu (in assiduo usu est mit Dativ: jemand ist in beständiger Gewohnheit, ist beständig gewohnt) - summopere abominantur. Contraque morem gentium ferme omnium nihil aeque ducunt inglorium atque (aeque atque - in gleicher Weise wie) petitam e bello gloriam. Eoque (und deshalb), licet assidue militari sese disciplina exerceant - neque id viri modo, sed feminae quoque - statis diebus, ne ad bellum sint, cum exigat usus, inhabiles, non temere capessunt (capessere hier: arma capere – zu den Waffen greifen) tamen, nisi quo (nisi quo - außer damit, außer um zu) aut suos fines tueantur aut amicorum terris infusos hostes propulsent aut populum quempiam tyrannide pressum miserati (quod humanitatis gratia faciunt) suis viribus tyranni iugo et servitute liberent. (vgl. Textauswahl)
144) Cruentae victoriae non piget modo eos, sed pudet quoque.
145) ita vicerint, quomodo nullum animal praeter hominem potuit, id est ingenii viribus.
146) Hunc licitandi (licitari: auf etwas bieten, versteigern) mercandique (mercari: (er)handeln, kaufen) hostis (unechtes Gerundivum) morem, apud alios improbatum velut animi degeneris (degener, eris: entartet) crudele facinus illi magnae sibi laudi ducunt (doppelter Dativ), tamquam prudentes, qui maximis hoc pacto bellis sine ullo prorsus proelio defungantur (defungi: mit etwas völlig fertigwerden), humanique ac misericordes etiam, qui paucorum nece noxiorum numerosas innocentium vitas redimano (redimere, o: freikaufen), qui pugnando fuerint occubituri (= occubuissent) - partim e suis, partim ex hostibus, quorum turbam vulgusque non minus ferme quam suos miserantur, gnari non sua sponte eos bellum capessere, sed principum ad id furiis agi.
147) tota illa colluvies (Zusammenfluss, Unrat) populi tam taetri (taeter: abscheulich) ac nefarii
148) Qua (virtute) neque tam vilem (vilis: wohlfeil, gleichgültig) habent vitam, ut temere (planlos, unbesonnen) prodigant prodigere, o: verschwenden), neque tam improbe (nicht gut, übertrieben) caram, ut, cum honestas ponendam suadeat, avare turpiterque retineant.
149) Initas cum hostibus inducias (= indutias, indutiae: Waffenstillstand) tam sancte observant, ut ne lacessiti quidem violent. Hostilem terram non depopulantur neque segetes exurunt; immo ne (abh. von ‘provident’) hominum equorumue pedibus conterantur, quantum fieri potest, provident rati in ipsorum usus crescere. Inermem neminem laedunt, nisi idem speculator sit. Deditas urbes tuentur, at nec expugnatas diripiunt; sed per quos deditio est impedita, eos enecant, ceteris defensoribus in servitutem addictis. Imbellem turbam omnem relinquunt intactam. Si quos deditionem suasisse compererint, his e damnatorum bonis aliquam partem impartiunt, reliqua sectione auxiliares donant; nam ipsorum nemo quicquam de praeda capit.
150) qui magnifice vivant personamque magnatum (magnatus: Großer, Häuptling) illic prae se ferant.
151) cui et universitatis opificium et providentia debeatur.
152) maxima pars eademque longe prudentior
153) unum quoddam numen, incognitum, aeternum, immensum, inexplicabile
154) per mundum hunc universum virtute, non mole diffusum
155) paulatim omnes ab ea superstitionum varietate desciscunt atque in unam illam coalescunt (coalescere: zusammenwachsen, verschmelzen) religionem, quae reliquas ratione videtur antecellere.
156) universae … eius (= religionis) formae, quamquam variae ac multiplices, in divinae naturae cultum velut in unum finem diversa via (nominaler Abl. abs.) commigrant
157) eadem ei (zu ‘haeresi’; haeresis - Glaubensrichtung) visa est haeresi (f.) proxima, quae est apud ipsos potissima. Quamquam (Indessen) hoc quoque fuisse non paulum momenti (momentum – Grund) crediderim, quod Christo communem suorum victum audierant placuisse et apud germanissimos (germanus von ‘gigno’: leiblich, echt) Christianorum conventus adhuc in usu esse.
158) sine Christiani pontificis missu
159) nisi quod unus e nostro coetu me praesente (nominaler Abl. abs.) coercitus est. Is, cum recens ablutus (abluere, o: waschen, taufen) nobis contra suadentibus (nominaler Abl. abs.) de Christi cultu publice maiore studio quam prudentia dissereret, usque adeo coepit incalescere, ut iam non nostra modo sacra (sacrum – Heiligtum, Religion; übersetze hier den Pl. mit Sg., bei ‚ceteris‘ ergänze ‚sacris‘ hier ist Pl. gemeint) ceteris anteferret, sed reliqua protenus universa damnaret, prophana ipsa, cultores impios ac sacrilegos, aeterno plectendos (Gerundivum) igni vociferaretur. Talia diu contionantem comprehendunt ac reum non spretae religionis, sed excitati in populo tumultus (Genitiv) agunt peraguntque; damnatum exilio mulctant (= multant). Siquidem (denn, nämlich) hoc inter antiquissima instituta numerant, ne sua cuiquam religio fraudi (Doppelter Dativ) sit. (vgl. Textauswahl)
160) … sanxit, uti, quam cuique religionem libeat sequi, liceat, ut vero alios quoque in suam traducat (traducere, o: bekehren), hactenus (hactenus … ut: unter der Bedingung …, dass) niti (niti, or: sich anstrengen, mit Eifer versuchen) possit, uti placide ac modeste suam rationibus astruat, non ut acerbe ceteras destruat; si suadendo non persuadeat, neque vim ullam adhibeat et conviciis temperet (temperare mit Dativ: mit Maß gebrauchen, sich enthalten). Petulantius (petulans, antis: anmaßend) hac de re contendentem exilio aut servitute mulctant. Haec Utopus instituit non respectu pacis (Genitivus objectivus) modo, quam (relativische Verflechtung) assiduo certamine atque inexpiabili odio funditus vidit everti, sed quod arbitratus est, uti sic decerneretur, ipsius etiam religionis interesse. De qua nihil est ausus temere definire, velut incertum habens, an varium ac multiplicem expetens cultum deus aliud inspiret alii (Genitiv). Certe vi ac minis exigere, ut, quod tu verum credis, idem omnibus videatur, hoc vero et insolens et ineptum censuit. Tum si maxime una vera sit, ceterae omnes vanae, facile tamen praevidit - modo cum ratione ac modestia res agatur - futurum denique, ut ipsa per se veri vis emergat aliquando atque emineat. (vgl. Textauswahl)
|