61) uti suae quisque arti sedulo incumbat, nec ab summo mane tamen ad multam usque noctem perpetuo labore velut iumenta fatigatus.
62) quod (Freizeit) ex animi sententia in aliud quippiam (= quidpiam: irgendwas) studii bene collocet (collocare: stellen, setzen, legen, verwenden).
63) litterae
64) id tempus ad omnium rerum copiam - quae quidem ad vitae vel necessitatem requirantur (requirere: fordern, für nötig halten) vel commoditatem - non sufficiat modo, sed supersit etiam;
65) partiretur (partire und partiri: teilen, einteilen, zuteilen) in tam paucas artes, quam paucas commodus naturae usus postulat
66) voluptas vera ac naturalis; an anderer Stelle heißt es: ut nullum voluptatis genus, ex quo nihil sequatur incommodi, censeant interdictum – so dass sie keine Art von Vergnügen, aus der kein Nachteil entsteht, als verboten ansehen.
67) luxus tantum ac libidinis ministras
68) Neque enim supervacaneo labore cives invitos exercent magistratus, quandoquidem eius rei publicae institutio hunc unum scopum imprimis respicit, ut, quoad per publicas necessitates licet, quam plurimum temporis ab servitio corporis ad animi libertatem cultumque civibus universis asseratur (asserere, o: an sich nehmen, zusprechen). In eo enim sitam vitae felicitatem putant.
69) ad opifices retruditur
70) in litteratorum classem provehatur
71) in continente proximo, ubicumque indigenis (indigena: Eingeborener) agri multum superest et cultu vacat.
72) Renuentes (renuere: ablehnen, missbilligen) ipsorum legibus vivere propellunt his finibus, quos sibi ipsi describunt (describere hier: anweisen, zuteilen). Aversus repugnantes bello confligunt. Nam eam iustissimam belli causam ducunt, cum populus quispiam eius soli (solum: Boden), quo ipse non utitur, sed velut inane ac vacuum possidet, aliis tamen, qui ex naturae praescripto inde nutriri debeant, usum ac possessionem interdicat.
73) Vergleiche über Gemeineigentum im Urchristentum (Buch 1 Anm. 38)
74) Ab iis quilibet paterfamilias, quibus ipse suique opus habent, petit, ac sine pecunia, sine omni prorsus hostimento, quicquid petierit, aufert. Quare enim negetur quicquam, cum et omnium rerum abunde satis sit nec timor ullus subsit, ne quisquam plus, quam sit opus, flagitare velit! Nam cur supervacua petiturus putetur is, qui certum habeat nihil sibi umquam defuturum! Nempe avidum ac rapacem aut timor carendi facit in omni animantum genere aut in homine sola reddit superbia, quae gloriae sibi ducit, superflua rerum ostentatione ceteros antecellere, quod vitii genus in Utopiensium institutis nullum omnino locum habet.
75) Nam neque suos cives patiuntur assuescere laniatu animalium, cuius usu clementiam, humanissimum naturae nostrae affectum, paulatim deperire putant.
76) Nam etsi domi prandere (prandere, eo klassisch: ein Frühstück einnehmen) nulli vetitum sit, nemo tamen hoc libenter facit, cum neque honestum habeatur et stultum sit deterioris parandi prandii sumere laborem, cum lautum (lautus: stattlich, üppig) atque opiparum (opiparus: prächtig) praesto apud aulam tam propinquam sit (praesto esse: vorhanden sein, bereitstehen; Subjekt ist ‘prandium’).
77) ne fastidio (Dativus finalis) sit
78) Haec hospitia ita sunt instructa atque omnibus rebus, quae ad salutem conferant, referta (refertus: voll, angefüllt, reich an), tum tam tenera ac sedula cura adhibetur, tam assidua medicorum peritissimorum praesentia, ut, cum illuc nemo mittatur invitus, nemo tamen fere in tota urbe sit, qui adversa valetudine laborans non ibi decumbere quam domi suae praeferat.
79) ubique enim domi sunt
80) nulla … usquam otiandi licentia, nullus inertiae praetextus (praetextux, us: Vorwand), nulla taberna vinaria, nulla cervisiaria, nusquam lupanar (aris n.: Bordell), nulla corruptelae (corruptela: Verderben, Verführung) occasio, ... sed omnium praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris aut otii non inhonesti faciunt.
|